- CADERE ter
- CADERE terin Lucta Veretum, victi erat. Omnis enim luctae ratio ad victoriam in eo consistebat, ut adversarius stans et erectus deiceretur, ac solo illideretur, quod π῾ῆξαι proprie Graeci dixêre. Unde εν σκελέων ἑδροςτρόφοι. luctatores vocantur Theocrito εν Η῾ρακλίσκῳ, quod illorum esset supplantare ac subvertere: qua in arte Argivi olim primi habiti. Non nisi autem ter deiectus ab adversario, victus censebatur. Seneca de Benef. l. 5. c. 3. Cursor metam prior contingit. velocitate alium, non animô antecessit. luctator ter abiectus perdidit palmam; non tradidit. Unde in Epigramm. veteri, Milo, qui, cum in certamen luctae descendisset, nec antagonistam reperisset et vocaretur ad accipiendam palma, forte cecidit, et propterea indignus coronâ haud paucis visus est,Α᾿νςτὰς δ᾿ εν μέςςοισιν ἀνέκραγεν, οὐχὶ τρἰ ἐςτὶν;Ε῞ν κεῖμαι, λοιπὸν τ᾿ ἀλλα μέ τις βαλέτω.Οὐχὶ τρἰ ἰςτὶν, subintellige πτώματα, semel cecidi, non ter, exclamavit. Ceterum, inquit, si quis est, qui me victum pronuntiare ausit, accedat et quod reliquum est ad victoriam de me referendam, peragat, et cum iam semel ceciderim, bis me deiciat, τρία sint πτώματα, victusque sic videri possim. Atque hoc dicebatur τριάξαι et ἀποτρίαξαι, trinis deiectionibus aliquem superare. Glossae Grammat. Τριαχθῆναι λέγουσιν οἱ παλαιςτρικοὶ, ἀντὶ τȏὐ τρὶς πεσεῖν. Et Hesych. ἀποτριάξαι, τρεῖς πληγὰς δοῦναι, imo ter deicere aut tres ictus infligere, qui adversarium prosternant. Sed hac de re infra dicemus plura, in voce Sternere. Πτώματα itaque et ὑπτιασμοὶ magnopere cavebantur Luctatoribus; at contra affectabant illos Pancratiastae; in qua arte, non qui cadebat, victus erat, sed qui prior animum desponderat. Unde Pindarus Isthm. ode 4. pancratiasten, qui arte solâ maiorem viribus adversarium vicit, comparat vulpi, quae aquilae impetum sustinet ac repellit, ἅτε ἀναπιτναμένα, quasi supina cadens. Nempe in pancratio cecidisse ac succubuisse erat artis, humique volutati nexus suos expediebant impediebantque (Graece συμπλοκὰς, item τοὺς χαμαὶ τρόπους) et viribus superiores adversarios saepenumero, arte hâc κυλιςτικῇ seu volutatoriâ, superabant. Vide Salmas. ad Solin. p. 290. et seqq. nec non infra passim, inprimis ubi de Lucta, Pancratiasmo et Volutatoria pugna. Uti vero in lucta, sic et in Cursu ter vincendum fuisle, dicemus suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.